- PRAESEPE Domini
- PRAESEPE Dominimagnâ veneratione fuisse apud Helenam Constantini M. matrem, quae proin Stabularia per convitium a Gentilibus dicta, legitur apud Ambrosium, Orat. de Theod. Est autem Praesepe, Graece φάτνη, proprie locus in stabulo concavus, ubi pabulum iumentis apponitur; olimque suam quisque equorum φάτνην, quasi mensam, ante se habuit, unde φάτνη et τράπεζα pro eodem passim et ἐκφατνίσματα, primo praesepium purgamenta, inde mensae reliquiae, seu analecta. Improprie φάτνη seu praesepe, stabulum notat, Iesaiae, c. 1. v. 3. Sic Virg. l. 7. Aen. v. 17.Setigerique sues, atque in praesepibus ursiSaevire ——Atque hôc posteriore sensu, contra Veterum opinionem, verba Lucae c. 2. v. 7. de B. Virgine, Καὶ ἀνέκλινεν αύτὸν εν τῇ φάτνη, et reclinavit eum (infantem Iesum) in praesepio, accipiunt Viri docti, de φάτνῃ nempe καταλύματος, h. e. Stabulodiversorii, uti videre est apud Salmas. laudatum Balduino Walaeo in Lucam c. 2. Heinsium Exercitat. Ibid. et Suicerum Thesauro Eccl. voce Φάτνη. Aliam vocis notionem vide supra, ubi de Molis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.